monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 45, 2
Quae nimirum sententia vera esset, si illata contra tanti viri patientiam non fuisset. Sed nos pensemus quod dicitur, quamvis ab auditoris sui virtute relidatur, ut ostendamus quam rectum est quod promitur, si non in beatum Iob iniuste promeretur, cum scriptum sit, Tu autem, Domine, cum tranquillitate iudicas ; sciendum nobis magnopere est quia quotiens turbulentos motus animi sub mansuetudinis virtute restringimus, redire ad similitudinem conditoris conamur. Nam cum tranquillitatem mentis ira diverberat, dilaniatam quodam modo scissamque perturbat, ut sibimetipsi non congruat, ac vim intimae similitudinis amittat. Quanta ergo sit iracundiae culpa pensemus, per quam dum mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur. Per iram sapientia perditur, ut quid quove ordine agendum sit omnino nesciatur, sicut scriptum est: Ira in sinu stulti requiescit ; quia nimirum intelligentiae lucem subtrahit, cum mentem permovendo confundit. Per iram vita amittitur, etsi sapientia teneri videatur, sicut scriptum est: Ira perdit etiam prudentes ; quia scilicet confusus animus nequaquam explet, etiam si quid intelligere prudenter valet. Per iram iustitia relinquitur, sicut scriptum est: Ira viri iustitiam Dei non operatur ; quia dum perturbata mens iudicium suae rationis exasperat, omne quod furor suggerit, rectum putat. Per iram gratiae vitae socialis amittitur, sicut scriptum est: Noli esse assiduus cum homine iracundo, ne discas semitas eius, et sumas scandalum animae tuae . Et idem: Quis poterit habitare cum homine, cuius spiritus facilis est ad irascendum? Quia qui se ex humana ratione non temperat, necesse est, ut bestialiter solus vivat. Per iram concordia rumpitur, sicut scriptum est: Vir animosus parit rixas. Et vir iracundus effodit peccata . Iracundus quippe peccata effodit, quia etiam malos, quos incaute ad discordiam provocat, peiores facit. Per iram lux veritatis amittitur, sicut scriptum est: Sol non occidat super iracundiam vestram ; quia cum menti iracundia confusionis tenebras incutit, huic Deus radium suae cognitionis abscondit. Per iram sancti Spiritus splendor excluditur; quo contra, iuxta vetustam translationem scriptum est: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos ? Cum enim humilem diceret, quietum protinus adiunxit. Si ergo ira quietem mentis subtrahit, suam sancto Spiritui habitationem claudit, cuius recessione animus vacuus, ad apertam mox insaniam ducitur, et usque ad superficiem ab intimo cogitationum fundamento dissipatur.